Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 10:48
48Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium.
Contexte de 1 Maccabées 10:48
46Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos : quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde. 47Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus. Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium. 49Et commiserunt prælium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos. 50Et invaluit prælium nimis, donec occidit sol : et cecidit Demetrius in die illa.
Lire 1 Maccabées 10 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project