Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 10:46

46Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos : quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde.

Contexte de 1 Maccabées 10:46

44Et ad ædificanda vel restauranda opera sanctorum, sumptus dabuntur de ratione regis : 45et ad exstruendos muros Jerusalem, et communiendos in circuitu, sumptus dabuntur de ratione regis, et ad construendos muros in Judæa. Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos : quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde. 47Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus. 48Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium.

Lire 1 Maccabées 10 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project