Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 9:16

16Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore : quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ?

Contexte de Sagesse 9:16

14Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ ; 15corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore : quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ? 17Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis, 18et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines ?

Lire Sagesse 9 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project