Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 8:18
18et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius : circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.
Contexte de Sagesse 8:18
16Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. 17Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius : circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. 19Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. 20Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.
Lire Sagesse 8 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project