Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 6:18
18Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
Contexte de Sagesse 6:18
16Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. 17Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia. 19Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est ; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ; 20incorruptio autem facit esse proximum Deo.
Lire Sagesse 6 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project