Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 6:12
12Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam.
Contexte de Sagesse 6:12
10Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei : ut discatis sapientiam, et non excidatis. 11Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam. 13Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia : et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. 14Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
Lire Sagesse 6 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project