Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 4:2

2Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens.

Contexte de Sagesse 4:2

1O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. 3Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. 4Etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.

Lire Sagesse 4 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project