Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 2:9
9nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
Contexte de Sagesse 2:9
7Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis. 8Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra : nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors. 10Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis : 11sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur.
Lire Sagesse 2 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project