Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 2:4
4Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
Contexte de Sagesse 2:4
2Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum : 3qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata. Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. 5Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri : quoniam consignata est, et nemo revertitur. 6Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
Lire Sagesse 2 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project