Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 2:13
13Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.
Contexte de Sagesse 2:13
11sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. 12Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. 14Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. 15Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus.
Lire Sagesse 2 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project