Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 17:7

7Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia.

Contexte de Sagesse 17:7

5Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. 6Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur. Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia. 8Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant. 9Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.

Lire Sagesse 17 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project