Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 16:8
8In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo.
Contexte de Sagesse 16:8
6Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ. 7Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te, omnium salvatorem. In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo. 9Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari. 10Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes : misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
Lire Sagesse 16 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project