Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 16:5
5Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
Contexte de Sagesse 16:5
3ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam. 4Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem ; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur. 6Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ. 7Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te, omnium salvatorem.
Lire Sagesse 16 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project