Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 16:23

23hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est.

Contexte de Sagesse 16:23

21Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat ; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. 22Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant : ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans ; hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est. 24Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. 25Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant :

Lire Sagesse 16 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project