Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 16:2

2Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram :

Contexte de Sagesse 16:2

1Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram : 3ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam. 4Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem ; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.

Lire Sagesse 16 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project