Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 16:11

11In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur : ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adjutorio.

Contexte de Sagesse 16:11

9Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari. 10Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes : misericordia enim tua adveniens sanabat illos. In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur : ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adjutorio. 12Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. 13Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis.

Lire Sagesse 16 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project