Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 14:3

3Tua autem, Pater, providentia gubernat : quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,

Contexte de Sagesse 14:3

1Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. 2Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. Tua autem, Pater, providentia gubernat : quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, 4ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare. 5Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.

Lire Sagesse 14 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project