Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 13:3
3Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est : speciei enim generator hæc omnia constituit.
Contexte de Sagesse 13:3
1Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei ; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex : 2sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est : speciei enim generator hæc omnia constituit. 4Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis : 5a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri.
Lire Sagesse 13 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project