Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 13:10
10Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum : aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ.
Contexte de Sagesse 13:10
8Iterum autem nec his debet ignosci. 9Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt ? Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum : aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ. 11Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ ; 12reliquiis autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur,
Lire Sagesse 13 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project