Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 12:25
25Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.
Contexte de Sagesse 12:25
23Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta. 24Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes. Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti. 26Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt. 27In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.
Lire Sagesse 12 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project