Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 1:7

7Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.

Contexte de Sagesse 1:7

5Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. 6Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis : quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor. Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. 8Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium. 9In cogitationibus enim impii interrogatio erit ; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.

Lire Sagesse 1 en entier

Dans les dictionnaires

Commentaires sur Sagesse 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project