Vulgate clémentine (latin)

Tobie 8:9

9Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.

Contexte de Tobie 8:9

7Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt. 8Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam. Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum. 10Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. 11Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.

Lire Tobie 8 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project