Vulgate clémentine (latin)
Tobie 8:17
17et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus.
Contexte de Tobie 8:17
15At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes. 16Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus, et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus. 18Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. 19Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.
Lire Tobie 8 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project