Vulgate clémentine (latin)
Tobie 5:23
23Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis.
Contexte de Tobie 5:23
21Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. 22Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul. Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. 24Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum : 25sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.
Lire Tobie 5 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project