Vulgate clémentine (latin)
Tobie 4:5
5Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me.
Contexte de Tobie 4:5
3Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus : 4memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me. 6Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri. 7Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
Lire Tobie 4 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project