Vulgate clémentine (latin)

Tobie 3:2

2dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.

Contexte de Tobie 3:2

1Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis, dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium. 3Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. 4Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos.

Lire Tobie 3 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project