Vulgate clémentine (latin)
Tobie 2:11
11et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque cæcus.
Contexte de Tobie 2:11
9Sed Tobias plus timens Deum quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea. 10Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, jactasset se juxta parietem, et obdormisset, et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque cæcus. 12Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job. 13Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei,
Lire Tobie 2 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project