Vulgate clémentine (latin)
Tobie 14:4
4Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.
Contexte de Tobie 14:4
2Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive. 3Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit. Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace. 5In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis : 6Prope erit interitus Ninive : non enim excidit verbum Domini : et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam.
Lire Tobie 14 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project