Vulgate clémentine (latin)

Tobie 13:6

6Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.

Contexte de Tobie 13:6

4quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum. 5Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque sæculorum exaltate in operibus vestris. 7Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi : quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem. 8Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.

Lire Tobie 13 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project