Vulgate clémentine (latin)
Tobie 12:8
8Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere :
Contexte de Tobie 12:8
6Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. 7Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere : 9quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam æternam. 10Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.
Lire Tobie 12 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project