Vulgate clémentine (latin)

Tobie 12:19

19Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.

Contexte de Tobie 12:19

17Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere. 18Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi. Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor. 20Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. 21Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.

Lire Tobie 12 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project