Vulgate clémentine (latin)

Tobie 1:17

17et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.

Contexte de Tobie 1:17

15Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. 16Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti : et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. 18Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo, 19Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis :

Lire Tobie 1 en entier

Dans les dictionnaires

Commentaires sur Tobie 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project