Vulgate clémentine (latin)

Siracide 8:19

19Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum : quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te.

Contexte de Siracide 8:19

17Non judices contra judicem, quoniam secundum quod justum est judicat. 18Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te : ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum : quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. 20Cum fatuis consilium non habeas : non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent. 21Coram extraneo ne facias consilium : nescis enim quid pariet.

Lire Siracide 8 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project