Vulgate clémentine (latin)

Siracide 50:29

29Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo.

Contexte de Siracide 50:29

27Duas gentes odit anima mea : tertia autem non est gens quam oderim : 28qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis. Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo. 30Beatus qui in istis versatur bonis : qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. 31Si enim hæc fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est.

Lire Siracide 50 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project