Vulgate clémentine (latin)

Siracide 44:19

19Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro.

Contexte de Siracide 44:19

17Noë inventus est perfectus, justus, et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio. 18Ideo dimissum est reliquum terræ, cum factum est diluvium. Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro. 20Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria : qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo. 21In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.

Lire Siracide 44 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project