Vulgate clémentine (latin)
Siracide 43:34
34Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis.
Contexte de Siracide 43:34
32Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus. 33Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude. Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis. 35Quis videbit eum et enarrabit ? et quis magnificabit eum sicut est ab initio ? 36Multa abscondita sunt majora his : pauca enim vidimus operum ejus.
Lire Siracide 43 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project