Vulgate clémentine (latin)
Siracide 42:18
18Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit.
Contexte de Siracide 42:18
16Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus. 17Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua ? Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit. 19Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum. 20Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.
Lire Siracide 42 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project