Vulgate clémentine (latin)
Siracide 23:11
11Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
Contexte de Siracide 23:11
9Jurationi non assuescat os tuum : multi enim casus in illa. 10Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non eris immunis ab eis. Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. 12Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. 13Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit : et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :
Lire Siracide 23 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project