Vulgate clémentine (latin)
Siracide 18:10
10Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est : et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
Contexte de Siracide 18:10
8Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt : et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. 9Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est : et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. 11Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis. 12Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Dei super omnem carnem.
Lire Siracide 18 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project