Vulgate clémentine (latin)
Siracide 16:11
11Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui : et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis.
Contexte de Siracide 16:11
9Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum. 10Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis. Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui : et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. 12Misericordia enim et ira est cum illo : potens exoratio, et effundens iram. 13Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.
Lire Siracide 16 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project