Vulgate clémentine (latin)
Siracide 13:25
25Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
Contexte de Siracide 13:25
23Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes. 24Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. 26Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superba, et justificaverunt illum. 27Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus.
Lire Siracide 13 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project