Vulgate clémentine (latin)
Judith 6:2
2Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor,
Contexte de Judith 6:2
1Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior : Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor, 3cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israël tecum perditione disperiet : 4et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ : tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israël, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis.
Lire Judith 6 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project