Vulgate clémentine (latin)
Judith 5:15
15Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de cælo consecuti sunt.
Contexte de Judith 5:15
13In quo loco dum innumerabilis exercitus Ægyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nuntiaret. 14Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit. Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de cælo consecuti sunt. 16Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. 17Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui.
Lire Judith 5 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project