Vulgate clémentine (latin)
Judith 16:18
18Montes a fundamentis movebuntur cum aquis ; petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
Contexte de Judith 16:18
16Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute tua : et quem superare nemo potest. 17Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt ; misisti spiritum tuum, et creata sunt : et non est qui resistat voci tuæ. Montes a fundamentis movebuntur cum aquis ; petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam. 19Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia. 20Væ genti insurgenti super genus meum : Dominus enim omnipotens vindicabit in eis ; in die judicii visitabit illos.
Lire Judith 16 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project