Vulgate clémentine (latin)

Judith 14:9

9Porro hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret.

Contexte de Judith 14:9

7Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu. 8Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt. Porro hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret. 10Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire. 11Sed cum venissent ejus duces ac tribuni, et universi majores exercitus regis Assyriorum, dixerunt cubiculariis :

Lire Judith 14 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project