Vulgate clémentine (latin)
Judith 13:25
25quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri.
Contexte de Judith 13:25
23Porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram. 24Benedictus Dominus, qui creavit cælum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum : quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri. 26Et dixit omnis populus : Fiat, fiat. 27Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith : Deus Israël, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea.
Lire Judith 13 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project