Vulgate clémentine (latin)
Judith 12:6
6Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum :
Contexte de Judith 12:6
4Et dixit Judith : Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat. 5Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum : 7et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ. 8Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.
Lire Judith 12 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project