Vulgate clémentine (latin)

Judith 12:2

2Cui respondit Judith, et dixit : Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio : ex his autem quæ mihi detuli, manducabo.

Contexte de Judith 12:2

1Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. Cui respondit Judith, et dixit : Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio : ex his autem quæ mihi detuli, manducabo. 3Cui Holofernes ait : Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi ? 4Et dixit Judith : Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat.

Lire Judith 12 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project