Vulgate clémentine (latin)
Judith 12:13
13Cui Judith respondit : Quæ ego sum, ut contradicam domino meo ?
Contexte de Judith 12:13
11Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. 12Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate. Cui Judith respondit : Quæ ego sum, ut contradicam domino meo ? 14omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ. 15Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.
Lire Judith 12 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project