Vulgate clémentine (latin)

Judith 11:5

5Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium : quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi.

Contexte de Judith 11:5

3Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos ? 4Et dixit illi Judith : Sume verba ancillæ tuæ, quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, perfectam rem faciet Dominus tecum. Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium : quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi. 6Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus : et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur. 7Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire.

Lire Judith 11 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project